- GREX
- GREXLatinis, quod συν´οδος Graecis: quorum utrumque de Scenicorum proprie familia, collegio, choro, tam patrumfamilias, quam Ministeriorum. Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 24. Edit. Bosch. c. 40.Grex agit in scena mimum: pater ille vocatur,Filius hic, nomen divitis ille tenet.Cuiusmodi greges peculiares, nobiles Histriones, Romanis rebus florentibus, tam in domina gentium urbe, quam aliis Italiae civitabus, habuisse, notum, ex Inscr. vet. honoti nobilissimi illius Pyladis, dequo infra dicemus, data, apud Mediolanum, PYLADI. PANTOMIMO. HONORATO SPLENDIDISSIMIS CIVITATIBUS ITALIAE ORNAMENTIS DECURIALIBUS ORNATO GREX ROMANUS OB MERITA EIUS TITULUM MEMORIAE POSVIT. Hinc de aliis. Grex cursorum occurrit apud eundem Petron. Gonsali de Salas p. 16. Edit. Bosch. c. 29. Notavi etiam in porticu ggregem cursorum cum Magistro se exercentem: Ut et, Grex Socraticus. Petron. Gonsali de salas p. 3. Edit Bosch. c. 5. Sic Grex Turpius, apud Horat. Carm. l. 1. ode 37. v. 9. etc Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Papin. Stat. Theb. l. 4. v. 685. et Salmas. ad Hadr. Spartiani, ut et quaedam supra in voce Factiones, item Familia, Adde Pignor. de Serv. p. 42. ubi de Gregibus servorum, et p. 536. Petron. Gonsali de Salasp. 61.Edit. Bosch. c. 79. ubi de Gregibus equorum, et qui illis praefecti erant; Servis Gregariis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.